CONCEPTIO PRIMARIA UNIVERSALISQUE PATRONA ET SANCTAE
VIRGINES PUDENTIANA
AC ROSA LIMANA PATRONAE SECUNDARIAS DECLARANTUR.
PIUS
PP. XII
Ad
perpetuam rei memoriam. — Impositi Nobis Apostolici ministerii ratio postulat
ut ad spirituale christifidelium bonum provehendum, Decessores Nostros
vestigiis secuti, ubique terrarum dioecesibus coelestes patronos pro vide
constituamus apud Deum, ipse qui dives est in omnes eum invocantes. Hoc sane
spiritu ducti, cum edoceamur Venerabiles Fratres Archiepiscopos, Episcopos
Apostolicosque Praefectos in Insulis Philippinis, iam ad annuum conventum
celebrandum Manilensi in urbe coadunatos, admodum in votis habere ut Beatissimam
Virginem Mariam titulo Immaculatam Conceptionem Nos Insularum Philippinarum
Patronam Primariam atque universalem, atque item Sanctam Pudentianam sanctamque
Rosam Limanam patronas secundarias declarare dignemur, vota memorata excipienda
ultro libenterque censemus. Enimvero Beatam Virginem titulo Immaculatam per
plura saecula eisdem in insulis singulari cultu maximaque devotione christifideles
venerati sunt; atque etiam in Concilio primo Manilensi provinciali, anno MCMVTI
feliciter habito, inclyta principalis atque universalis
totius populi Philippini Maria Immaculata nuncupata est Patrona. At exstant
quoque documenta historica, quae probant Sanctam Pudentianam iam a saeculo sextodecimo
ac Sanctam Rosam Limanam a saeculo decimo septimo tamquam Insularum earundem
Patronas habitas esse, ita ut in Missa atque in Officii divini recitatione
diebus earundem Sanctarum festis potioris ritus diversitas adhuc servetur.
Quibus omnibus perpensis cum nil magis opportunum Nobis videatur quam tum
Beatam Virginem Immaculatam tum Sanctas memoratas dioecesium Philippinarum
constitui Patronas, minime dubitantes quin magnum in bonum atque illius
dioecesium ipsarum populi spirituale emolumentum hic sacer Patronatus bene
vertat; audito quoque Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Episcopo
Praenenestino, Sacrae Rituum Congregationis Praefecto, certa scientia ac matura
deliberatione Nostris deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium
Litterarum tenore, perpetuumque in modum Beatissimam Virginem Mariam titulo Immaculatam
Conceptionem primariam et universalem Patronam ac Sanctas Virgines Pudentianam
et Rosam Limanam Patronas secundarias constituimus et declaramus, adiectis iuribus
privilegiisque, ita ut quotannis in Missa atque in officio, divino earundem
Patronarum festivitates ad rubricarum normas rite celebrari queant. Haec
decernimus, edicimus, statuentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere, illisque ad quos pertinent seu pertinere poterunt,
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque
ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari. Contrariis non
obstantibus quibuslibet. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo
Piscatoris, die xii mensis Septembris, an. MCMXXXXII, Pontificatus
Nostri quarto.
A. Card. MAGLIONE, a Secretis
Status.,
No comments:
Post a Comment